THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Mark (Author John Mark)

14:1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent

14:2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

14:3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

14:4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est

14:5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam

14:6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me

14:7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis

14:8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam

14:9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius

14:10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

14:11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet

14:12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha

14:13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum

14:14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

14:15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis

14:16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha

14:17vespere autem facto venit cum duodecim

14:18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

14:19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego

14:20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

14:21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille

14:22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

14:23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes

14:24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

14:25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

14:26et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

14:27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

14:28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam

14:29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

14:30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus

14:31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant

14:32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem

14:33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

14:34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

14:35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

14:36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

14:37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare

14:38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma

14:39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

14:40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei

14:41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum

14:42surgite eamus ecce qui me tradit prope est

14:43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus

14:44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite

14:45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum

14:46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

14:47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam

14:48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

14:49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae

14:50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt

14:51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum

14:52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis

14:53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores

14:54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

14:55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant

14:56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

14:57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

14:58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

14:59et non erat conveniens testimonium illorum

14:60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

14:61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

14:62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

14:63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes

14:64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

14:65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

14:66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis

14:67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras

14:68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

14:69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

14:70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es

14:71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis

14:72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

15:1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato

15:2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

15:3et accusabant eum summi sacerdotes in multis

15:4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant

15:5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

15:6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent

15:7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium

15:8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis

15:9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum

15:10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes

15:11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

15:12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum

15:13at illi iterum clamaverunt crucifige eum

15:14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum

15:15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

15:16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem

15:17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam

15:18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

15:19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum

15:20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

15:21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius

15:22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus

15:23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

15:24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret

15:25erat autem hora tertia et crucifixerunt eum

15:26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

15:27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius

15:28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est

15:29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat

15:30salvum fac temet ipsum descendens de cruce

15:31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere

15:32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

15:33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

15:34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

15:35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat

15:36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum

15:37Iesus autem emissa voce magna exspiravit

15:38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum

15:39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

15:40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

15:41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

15:42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

15:43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

15:44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset

15:45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph

15:46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti

15:47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

16:1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

16:2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole

16:3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti

16:4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

16:5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

16:6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

16:7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

16:8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

16:9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

16:10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

16:11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

16:12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

16:13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

16:14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

16:15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

16:16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

16:17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis

16:18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

16:19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

16:20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.