THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Mark (Author John Mark)

4:1et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat

4:2et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua

4:3audite ecce exiit seminans ad seminandum

4:4et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud

4:5aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae

4:6et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit

4:7et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit

4:8et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum

4:9et dicebat qui habet aures audiendi audiat

4:10et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

4:11et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt

4:12ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

4:13et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis

4:14qui seminat verbum seminat

4:15hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum

4:16et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud

4:17et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

4:18et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt

4:19et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur

4:20et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum

4:21et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur

4:22non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat

4:23si quis habet aures audiendi audiat

4:24et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis

4:25qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo

4:26et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

4:27et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille

4:28ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica

4:29et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

4:30et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud

4:31sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra

4:32et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare

4:33et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire

4:34sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

4:35et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra

4:36et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo

4:37et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis

4:38et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus

4:39et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna

4:40et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem

4:41et timuerun tmagno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

5:1et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum

5:2et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo

5:3qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare

5:4quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

5:5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

5:6videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

5:7et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas

5:8dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

5:9et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

5:10et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

5:11erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens

5:12et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus

5:13et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

5:14qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

5:15et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

5:16et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

5:17et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum

5:18cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

5:19et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

5:20et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

5:21et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare

5:22et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

5:23et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

5:24et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

5:25et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

5:26et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat

5:27cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius

5:28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero

5:29et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

5:30et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

5:31et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

5:32et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat

5:33mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem

5:34ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

5:35adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

5:36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

5:37et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

5:38et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

5:39et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit

5:40et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

5:41et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge

5:42et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

5:43et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

6:1et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui

6:2et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur

6:3nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

6:4et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua

6:5et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit

6:6et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens

6:7et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

6:8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes

6:9sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis

6:10et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde

6:11et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis

6:12et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent

6:13et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant

6:14et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

6:15alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis

6:16quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit

6:17ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

6:18dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

6:19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

6:20Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

6:21et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae

6:22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

6:23et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei

6:24quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae

6:25cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

6:26et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare

6:27sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere

6:28et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

6:29quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento

6:30et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

6:31et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant

6:32et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

6:33et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos

6:34et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa

6:35et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit

6:36dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

6:37et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

6:38et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

6:39et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum

6:40et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos

6:41et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

6:42et manducaverunt omnes et saturati sunt

6:43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

6:44erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

6:45et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

6:46et cum dimisisset eos abiit in montem orare

6:47et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra

6:48et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

6:49at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt

6:50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

6:51et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

6:52non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum

6:53et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt

6:54cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum

6:55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse

6:56et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.