THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Mark (Author John Mark)

7:1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis

7:2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

7:3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum

7:4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum

7:5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem

7:6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

7:7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum

7:8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa

7:9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

7:10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur

7:11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit

7:12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri

7:13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis

7:14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite

7:15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

7:16si quis habet aures audiendi audiat

7:17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

7:18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

7:19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

7:20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem

7:21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia

7:22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

7:23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

7:24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere

7:25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius

7:26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius

7:27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

7:28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum

7:29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua

7:30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse

7:31et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos

7:32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum

7:33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius

7:34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire

7:35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte

7:36et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant

7:37et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

8:1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

8:2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

8:3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

8:4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

8:5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

8:6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

8:7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

8:8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

8:9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

8:10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

8:11et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

8:12et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

8:13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

8:14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

8:15et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

8:16et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

8:17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

8:18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

8:19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

8:20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

8:21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

8:22et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

8:23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

8:24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

8:25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

8:26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

8:27et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

8:28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

8:29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

8:30et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

8:31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

8:32et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

8:33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

8:34et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

8:35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

8:36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

8:37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

8:38qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

9:1et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

9:2et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

9:3et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

9:4et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

9:5et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

9:6non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

9:7et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

9:8et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

9:9et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

9:10et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

9:11et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

9:12qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

9:13sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

9:14et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

9:15et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

9:16et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

9:17et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

9:18qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

9:19qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

9:20et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

9:21et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

9:22et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

9:23Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

9:24et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

9:25et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

9:26et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

9:27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

9:28et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

9:29et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

9:30et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

9:31docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

9:32at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

9:33et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

9:34at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

9:35et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

9:36et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

9:37quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

9:38respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

9:39Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

9:40qui enim non est adversum vos pro vobis est

9:41quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

9:42et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

9:43et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

9:44ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

9:45et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

9:46ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

9:47quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

9:48ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

9:49omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

9:50bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

10:1et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos

10:2et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum

10:3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses

10:4qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

10:5quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud

10:6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus

10:7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

10:8et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro

10:9quod ergo Deus iunxit homo non separet

10:10et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum

10:11et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

10:12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

10:13et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus

10:14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei

10:15amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

10:16et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

10:17et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

10:18Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus

10:19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

10:20et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea

10:21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

10:22qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas

10:23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

10:24discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire

10:25facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

10:26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri

10:27et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

10:28coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

10:29respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium

10:30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

10:31multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

10:32erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura

10:33quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus

10:34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

10:35et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

10:36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

10:37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua

10:38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari

10:39at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini

10:40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

10:41et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne

10:42Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum

10:43non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister

10:44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus

10:45nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

10:46et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans

10:47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei

10:48et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei

10:49et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te

10:50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum

10:51et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

10:52Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.