1:1liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
1:2Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
1:3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
1:4Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
1:5Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
1:6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
1:7Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
1:8Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
1:9Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
1:10Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
1:11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
1:12et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
1:13Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
1:14Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
1:15Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
1:16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
1:17omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
1:18Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
1:19Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
1:20haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
1:21pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
1:22hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
1:23ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
1:24exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
1:25et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
2:1cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
2:2dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
2:3audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
2:4et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
2:5at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
2:6et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
2:7tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
2:8et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
2:9qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
2:10videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
2:11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
2:12et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
2:13qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
2:14qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
2:15et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
2:16tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
2:17tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
2:18vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
2:19defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
2:20dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
2:21qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
2:22audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
2:23et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
3:1in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
3:2et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3:3hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
3:4ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
3:5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
3:6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
3:7videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
3:8facite ergo fructum dignum paenitentiae
3:9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
3:10iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
3:11ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
3:12cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
3:13tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
3:14Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
3:15respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
3:16baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
3:17et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
4:1tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
4:2et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
4:3et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4:4qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
4:5tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
4:6et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:7ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
4:8iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
4:9et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
4:10tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
4:11tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
4:12cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
4:13et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
4:14ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
4:15terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
4:16populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
4:17exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
4:18ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
4:19et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
4:20at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
4:21et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
4:22illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
4:23et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
4:24et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
4:25et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen