12:1in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
12:2Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
12:3at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
12:4quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
12:5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
12:6dico autem vobis quia templo maior est hic
12:7si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
12:8dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
12:9et cum inde transisset venit in synagogam eorum
12:10et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
12:11ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
12:12quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
12:13tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
12:14exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
12:15Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
12:16et praecepit eis ne manifestum eum facerent
12:17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
12:18ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
12:19non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
12:20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
12:21et in nomine eius gentes sperabunt
12:22tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
12:23et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
12:24Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
12:25Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
12:26et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
12:27et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
12:28si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
12:29aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
12:30qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
12:31ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
12:32et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
12:33aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
12:34progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
12:35bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
12:36dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
12:37ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
12:38tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
12:39qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
12:40sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
12:41viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
12:42regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
12:43cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
12:44tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
12:45tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
12:46adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
12:47dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
12:48at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
12:49et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
12:50quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
13:1in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
13:2et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
13:3et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
13:4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
13:5alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
13:6sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
13:7alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
13:8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
13:9qui habet aures audiendi audiat
13:10et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
13:11qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
13:12qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13:13ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
13:14et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
13:15incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
13:16vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
13:17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
13:18vos ergo audite parabolam seminantis
13:19omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
13:20qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
13:21non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
13:22qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
13:23qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
13:24aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
13:25cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
13:26cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
13:27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
13:28et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
13:29et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
13:30sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
13:31aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
13:32quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
13:33aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
13:34haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
13:36tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13:37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
13:38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
13:39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
13:40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
13:41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
13:42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
13:44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
13:45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
13:46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
13:47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
13:48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
13:49sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
13:50et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:51intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
13:52ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
13:53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
13:54et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
13:55nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
13:56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
13:57et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
13:58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
14:1in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
14:2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
14:3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
14:4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
14:5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
14:6die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
14:7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
14:8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
14:9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
14:10misitque et decollavit Iohannem in carcere
14:11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
14:12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
14:13quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
14:14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
14:15vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
14:16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
14:17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
14:18qui ait eis adferte illos mihi huc
14:19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
14:20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
14:21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
14:22et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
14:23et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
14:24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
14:25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
14:26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
14:27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
14:28respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
14:29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
14:30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
14:31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
14:32et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
14:33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
14:34et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
14:35et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
14:36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
15:1tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
15:2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
15:3ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
15:4nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
15:5vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
15:6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
15:7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
15:8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
15:9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
15:10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
15:11non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
15:12tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
15:13at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
15:14sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15:15respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
15:16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
15:17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
15:18quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
15:19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
15:20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
15:21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15:22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
15:23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15:24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
15:25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15:26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
15:27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
15:28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15:29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
15:30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
15:31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
15:32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
15:33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
15:34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
15:35et praecepit turbae ut discumberet super terram
15:36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
15:37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
15:38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
15:39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan