THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Matthew (Author Matthew)

16:1et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

16:2at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum

16:3et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum

16:4non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

16:5et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

16:6qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:7at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

16:8sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

16:9nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

16:10neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

16:11quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:12tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

16:13venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

16:14at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

16:15dicit illis vos autem quem me esse dicitis

16:16respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

16:17respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

16:18et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

16:19et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis

16:20tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

16:21exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

16:22et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

16:23qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum

16:24tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

16:25qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

16:26quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

16:28amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

17:1et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum

17:2et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix

17:3et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes

17:4respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

17:5adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

17:6et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde

17:7et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere

17:8levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum

17:9et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

17:10et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire

17:11at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia

17:12dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis

17:13tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis

17:14et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens

17:15Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam

17:16et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum

17:17respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

17:18et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora

17:19tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

17:20dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

17:21hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium

17:22conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum

17:23et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

17:24et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma

17:25ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis

17:26et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii

17:27ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

18:1in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

18:2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

18:3et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

18:4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

18:5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

18:6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

18:7vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

18:8si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

18:9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

18:10videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

18:11venit enim Filius hominis salvare quod perierat

18:12quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

18:13et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

18:14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

18:15si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

18:16si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

18:17quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18:18amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

18:19iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

18:20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

18:21tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

18:22dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

18:23ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

18:24et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

18:25cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

18:26procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:27misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

18:28egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

18:29et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:30ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

18:31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

18:32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

18:33non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

18:34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

18:35sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

19:1et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen

19:2et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi

19:3et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa

19:4qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos

19:5et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

19:6itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

19:7dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere

19:8ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit

19:9dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

19:10dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere

19:11qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est

19:12sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat

19:13tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis

19:14Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum

19:15et cum inposuisset eis manus abiit inde

19:16et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam

19:17qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata

19:18dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

19:19honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum

19:20dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest

19:21ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

19:22cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

19:23Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum

19:24et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum

19:25auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse

19:26aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

19:27tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

19:28Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

19:29et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

19:30multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.