20:1simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
20:2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
20:3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
20:4et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
20:5illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
20:6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
20:7dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
20:8cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
20:9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
20:10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
20:11et accipientes murmurabant adversus patrem familias
20:12dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
20:13at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
20:14tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
20:15aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
20:16sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
20:17et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
20:18ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
20:19et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20:20tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
20:21qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
20:22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
20:23ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
20:24et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
20:25Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
20:26non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
20:27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
20:28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
20:29et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
20:30et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
20:31turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
20:32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
20:33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
20:34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
21:1et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
21:2dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
21:3et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
21:4hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
21:5dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
21:6euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
21:7et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
21:8plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
21:9turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
21:10et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
21:11populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
21:12et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
21:13et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
21:14et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
21:15videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
21:16et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
21:17et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
21:18mane autem revertens in civitatem esuriit
21:19et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea
21:20et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
21:21respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
21:22et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
21:23et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
21:24respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
21:25baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
21:26si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
21:27et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
21:28quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
21:29ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
21:30accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
21:32venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
21:33aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
21:34cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
21:35et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
21:36iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
21:37novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
21:38agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
21:39et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
21:40cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
21:41aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
21:42dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
21:43ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
21:44et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
21:45et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
21:46et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant
22:1et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
22:2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
22:3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
22:4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
22:5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
22:6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
22:7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
22:8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
22:9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
22:10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
22:11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
22:12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
22:13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
22:14multi autem sunt vocati pauci vero electi
22:15tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
22:16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
22:17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
22:18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
22:19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
22:20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
22:21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22:22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
22:23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
22:24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
22:25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
22:26similiter secundus et tertius usque ad septimum
22:27novissime autem omnium et mulier defuncta est
22:28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
22:29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
22:30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
22:31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
22:32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
22:33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
22:34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
22:35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
22:36magister quod est mandatum magnum in lege
22:37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
22:38hoc est maximum et primum mandatum
22:39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
22:40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
22:41congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
22:42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
22:43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
22:44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
22:45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
22:46et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare