26:1et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
26:2scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
26:3tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
26:4et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
26:5dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
26:6cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
26:7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
26:8videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
26:9potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
26:10sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
26:11nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
26:12mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
26:13amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
26:14tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
26:15et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
26:16et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
26:17prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
26:18at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
26:19et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
26:20vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
26:21et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
26:22et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
26:23at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
26:24Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
26:25respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26:26cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
26:27et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
26:28hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
26:29dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
26:30et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
26:31tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
26:32postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
26:33respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
26:34ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
26:35ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
26:36tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
26:37et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
26:38tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
26:39et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
26:40et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
26:41vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
26:42iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
26:43et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
26:44et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
26:45tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
26:46surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
26:47adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
26:48qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
26:49et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
26:50dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
26:51et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
26:52tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
26:53an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
26:54quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
26:55in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26:56hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
26:57at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
26:58Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
26:59principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
26:60et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
26:61et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
26:62et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
26:63Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
26:64dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
26:65tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
26:66quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
26:67tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
26:68dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
26:69Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
26:70at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
26:71exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
26:72et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
26:73et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
26:74tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
26:75et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
27:1mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
27:2et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
27:3tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
27:4dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
27:5et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
27:6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
27:7consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
27:8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
27:9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
27:10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
27:11Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
27:12et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
27:13tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
27:14et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
27:15per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
27:16habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
27:17congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
27:18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
27:19sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
27:20princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
27:21respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
27:22dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
27:23dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
27:24videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
27:25et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
27:26tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27:27tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
27:28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
27:29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
27:30et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
27:31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
27:32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
27:33et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
27:34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
27:35postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
27:36et sedentes servabant eum
27:37et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
27:38tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
27:39praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
27:40et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
27:41similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
27:42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
27:43confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
27:44id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
27:45a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
27:46et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
27:47quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
27:48et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
27:49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
27:50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
27:51et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
27:52et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
27:53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
27:54centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
27:55erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
27:56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
27:57cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
27:58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
27:59et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
27:60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
27:61erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
27:62altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
27:63dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
27:64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
27:65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
27:66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
28:1vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
28:2et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
28:3erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
28:4prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
28:5respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
28:6non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
28:7et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
28:8et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
28:9et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
28:10tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
28:11quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
28:12et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
28:13dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
28:14et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
28:15at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
28:16undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
28:17et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
28:18et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
28:19euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
28:20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi