5:1videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
5:2et aperiens os suum docebat eos dicens
5:3beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
5:4beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5:5beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
5:6beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
5:7beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
5:8beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
5:9beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
5:10beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
5:11beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
5:12gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
5:13vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
5:14vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
5:15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
5:16sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
5:17nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
5:18amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
5:19qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
5:20dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
5:21audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
5:22ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
5:23si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
5:24relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
5:25esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
5:26amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
5:27audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
5:28ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
5:29quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
5:30et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
5:31dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
5:32ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
5:33iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
5:34ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
5:35neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
5:36neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
5:37sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
5:38audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
5:39ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
5:40et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
5:41et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
5:42qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
5:43audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
5:44ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
5:45ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
5:46si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
5:47et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
5:48estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
6:1adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
6:2cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:3te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
6:4ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:5et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6:6tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:7orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
6:8nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
6:9sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
6:10veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
6:11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
6:12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
6:13et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
6:14si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
6:15si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
6:16cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
6:17tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
6:18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
6:19nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
6:20thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
6:21ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
6:22lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
6:23si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
6:24nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
6:25ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
6:26respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
6:27quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
6:28et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
6:29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
6:30si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
6:31nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
6:32haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
6:33quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
6:34nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
7:1nolite iudicare ut non iudicemini
7:2in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
7:3quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
7:4aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
7:5hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
7:6nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7:7petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
7:8omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
7:9aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
7:10aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
7:11si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
7:12omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
7:13intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
7:14quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
7:15adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
7:16a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
7:17sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
7:18non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
7:19omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
7:20igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
7:21non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
7:22multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
7:23et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
7:24omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
7:25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
7:26et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
7:27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
7:28et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
7:29erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei