8:1cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
8:2et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
8:3et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
8:4et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
8:5cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
8:6et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
8:7et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
8:8et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
8:9nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
8:10audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
8:11dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
8:12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
8:13et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
8:14et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
8:15et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
8:16vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
8:17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
8:18videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
8:19et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
8:20et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
8:21alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
8:22Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
8:23et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
8:24et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
8:25et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
8:26et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
8:27porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
8:28et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
8:29et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
8:30erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
8:31daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
8:32et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
8:33pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
8:34et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
9:1et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
9:2et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua
9:3et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat
9:4et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
9:5quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula
9:6ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
9:7et surrexit et abiit in domum suam
9:8videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
9:9et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
9:10et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
9:11et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
9:12at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
9:13euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
9:14tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
9:15et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt
9:16nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
9:17neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
9:18haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet
9:19et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
9:20et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
9:21dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
9:22at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
9:23et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem
9:24dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum
9:25et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
9:26et exiit fama haec in universam terram illam
9:27et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David
9:28cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
9:29tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis
9:30et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat
9:31illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
9:32egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
9:33et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel
9:34Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones
9:35et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
9:36videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
9:37tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
9:38rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
10:1et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
10:2duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
10:3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
10:4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
10:5hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
10:6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
10:7euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
10:8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
10:9nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
10:10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
10:11in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
10:12intrantes autem in domum salutate eam
10:13et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
10:14et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
10:15amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
10:16ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
10:17cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
10:18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
10:19cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
10:20non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
10:21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
10:23cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
10:24non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
10:26ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
10:27quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
10:28et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
10:29nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
10:30vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
10:31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
10:32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
10:33qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
10:34nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
10:35veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
10:36et inimici hominis domestici eius
10:37qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
10:38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
10:39qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
10:40qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
10:41qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
10:42et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
11:1et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
11:2Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
11:3ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
11:4et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
11:5caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
11:6et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
11:7illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
11:8sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
11:9sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam
11:10hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11:11amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
11:12a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud
11:13omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
11:14et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est
11:15qui habet aures audiendi audiat
11:16cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
11:17dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis
11:18venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet
11:19venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis
11:20tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam
11:21vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent
11:22verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis
11:23et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem
11:24verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi
11:25in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
11:26ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te
11:27omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
11:28venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
11:29tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
11:30iugum enim meum suave est et onus meum leve est