1:1verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro
1:2et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem
1:3et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni
1:4cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
1:5et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua
1:6fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus
1:7vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
1:8memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos
1:9et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi
1:10et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida
1:11obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis
2:1factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius
2:2dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis
2:3et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni
2:4et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli
2:5et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam
2:6dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus
2:7et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam
2:8et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
2:9et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites
2:10et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel
2:11et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus
2:12et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam
2:13et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni
2:14et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret
2:15et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii
2:16magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram
2:17et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium
2:18et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono
2:19audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis
2:20et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem
3:1et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel
3:2et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri
3:3portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus
3:4et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana
3:5et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui
3:6et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes
3:7et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen
3:8et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris
3:9et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem
3:10et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae
3:11mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum
3:12iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius
3:13et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii
3:14et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes
3:15et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David
3:16post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium
3:17post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo
3:18post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila
3:19et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli
3:20post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni
3:21post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib
3:22et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis
3:23post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam
3:24post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum
3:25Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros
3:26Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat
3:27post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi
3:28sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam
3:29post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis
3:30post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum
3:31post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli
3:32et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores