THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

15:1locutus est Dominus ad Mosen dicens

15:2loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis

15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

15:4offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

15:5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

15:6et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin

15:7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino

15:8quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

15:9dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin

15:10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

15:11sic facietis

15:12per singulos boves et arietes et agnos et hedos

15:13tam indigenae quam peregrini

15:14eodem ritu offerent sacrificia

15:15unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae

15:16locutus est Dominus ad Mosen dicens

15:17loquere filiis Israhel et dices ad eos

15:18cum veneritis in terram quam dabo vobis

15:19et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino

15:20de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

15:21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino

15:22quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen

15:23et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra

15:24oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato

15:25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

15:26et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam

15:27quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

15:28et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

15:29tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

15:30anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

15:31verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

15:32factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati

15:33obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini

15:34qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

15:35dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

15:36cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

15:37dixit quoque Dominus ad Mosen

15:38loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

15:39quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

15:40sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

15:41ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

16:1ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

16:2surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur

16:3cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

16:4quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

16:5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

16:6hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

16:7et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

16:8dixitque rursum ad Core audite filii Levi

16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

16:10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

16:11et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

16:12misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

16:13numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

16:14re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

16:15iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

16:16dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

16:17tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

16:18quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

16:19et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

16:20locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

16:21separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam

16:22qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

16:23et ait Dominus ad Mosen

16:24praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

16:25surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel

16:26dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

16:27cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

16:28et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

16:29si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

16:30sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

16:31confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

16:32et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

16:33descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

16:34at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

16:35sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

16:36locutusque est Dominus ad Mosen dicens

16:37praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

16:38in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

16:39tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

16:40ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen

16:41murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

16:42cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

16:43Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

16:44dixitque Dominus ad Mosen

16:45recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

16:46dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit

16:47quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama

16:48et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

16:49fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

16:50reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

17:1et locutus est Dominus ad Mosen dicens

17:2loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

17:3nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

17:4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te

17:5quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

17:6locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

17:7quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

17:8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

17:9protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

17:10dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

17:11fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

17:12dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

17:13quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.