THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

21:1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam

21:2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

21:3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

21:4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris

21:5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

21:6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

21:7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

21:8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

21:9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

21:10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth

21:11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

21:12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

21:13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

21:14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

21:15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

21:16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

21:17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant

21:18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

21:19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

21:20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

21:21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

21:22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

21:23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum

21:24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

21:25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius

21:26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon

21:27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon

21:28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

21:29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

21:30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

21:31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei

21:32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores

21:33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

21:34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

21:35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

22:1profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

22:2videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

22:3et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

22:4dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

22:5misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

22:6veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

22:7perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

22:8ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

22:9quid sibi volunt homines isti apud te

22:10respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

22:11dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

22:12dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

22:13qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

22:14reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

22:15rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

22:16qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

22:17paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

22:18respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

22:19obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

22:20venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

22:21surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

22:22et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

22:23cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

22:24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

22:25quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

22:26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

22:27cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

22:28aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

22:29respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

22:30dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

22:31protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

22:32cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

22:33et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

22:34dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

22:35ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

22:36quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

22:37dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

22:38cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

22:39perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

22:40cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

22:41mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

23:1dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

23:2cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

23:3dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

23:4cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

23:5Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

23:6reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

23:7adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

23:8quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

23:9de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

23:10quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

23:11dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

23:12cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

23:13dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

23:14cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

23:15dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

23:16cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

23:17reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

23:18at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

23:19non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

23:20ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

23:21non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

23:22Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

23:23non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

23:24ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

23:25dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

23:26et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

23:27et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

23:28cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

23:29dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

23:30fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

24:1cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum

24:2et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei

24:3adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

24:4dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius

24:5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel

24:6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas

24:7fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius

24:8Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

24:9accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

24:10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

24:11revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

24:12respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

24:13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

24:14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

24:15sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

24:16dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

24:17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth

24:18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

24:19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

24:20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur

24:21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

24:22et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te

24:23adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus

24:24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

24:25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.