25:1morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
25:2quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
25:3initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
25:4ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
25:5dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
25:6et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
25:7quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
25:8ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
25:9et occisi sunt viginti quattuor milia homines
25:10dixitque Dominus ad Mosen
25:11Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
25:12idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
25:13et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
25:14erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
25:15porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
25:16locutusque est Dominus ad Mosen dicens
25:17hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
25:18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
26:1postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem
26:2numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere
26:3locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant
26:4a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus
26:5Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum
26:6et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum
26:7hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta
26:8filius Phallu Heliab
26:9huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt
26:10et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum
26:11ut Core pereunte filii illius non perirent
26:12filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum
26:13Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum
26:14hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum
26:15filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum
26:16Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum
26:17Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum
26:18istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum
26:19filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan
26:20fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum
26:21porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum
26:22istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum
26:23filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum
26:24Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum
26:25hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum
26:26filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum
26:27hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum
26:28filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim
26:29de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum
26:30Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum
26:31et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum
26:32et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum
26:33fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
26:34hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum
26:35filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum
26:36porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum
26:37hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum
26:38isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum
26:39Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum
26:40filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum
26:41hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum
26:42filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas
26:43omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum
26:44filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum
26:45filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum
26:46nomen autem filiae Aser fuit Sara
26:47hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum
26:48filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum
26:49Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum
26:50hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum
26:51ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta
26:52locutusque est Dominus ad Mosen dicens
26:53istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas
26:54pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio
26:55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis
26:56quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores
26:57hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum
26:58hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram
26:59qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum
26:60de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
26:61quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino
26:62fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio
26:63hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho
26:64inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai
26:65praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun
27:1accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
27:2steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
27:3pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
27:4rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
27:5qui dixit ad eum
27:6iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
27:7ad filios autem Israhel loqueris haec
27:8homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
27:9si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
27:10quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
27:11sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
27:12dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
27:13cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
27:14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
27:15cui respondit Moses
27:16provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
27:17et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
27:18dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
27:19qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
27:20et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
27:21pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
27:22fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
27:23et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus