THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

28:1dixit quoque Dominus ad Mosen

28:2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

28:3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

28:4unum offeretis mane et alterum ad vesperam

28:5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

28:6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

28:7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

28:8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

28:9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

28:10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

28:11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

28:12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

28:13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

28:14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

28:15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

28:16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

28:17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

28:18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

28:19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

28:20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

28:21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

28:22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

28:23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

28:24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

28:25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

28:26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

28:27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

28:28atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

28:29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

28:30qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

28:31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

29:1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

29:2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

29:4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

29:5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi

29:6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

29:7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

29:8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

29:10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni

29:11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

29:12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

29:13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

29:14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

29:15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

29:16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

29:17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

29:23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

29:33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

29:36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

29:37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

29:38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

29:39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

29:40narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat

30:1et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus

30:2si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

30:3mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

30:4quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

30:5sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

30:6si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

30:7quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

30:8sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

30:9vidua et repudiata quicquid voverint reddent

30:10uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

30:11si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

30:12sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

30:13si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

30:14quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

30:15sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

30:16istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.