THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

31:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens

31:2ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

31:3statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

31:4mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum

31:5dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

31:6quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

31:7cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt

31:8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

31:9ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt

31:10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

31:11et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis

31:12et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho

31:13egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra

31:14iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

31:15ait cur feminas reservastis

31:16nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

31:17ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate

31:18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

31:19et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo

31:20et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

31:21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

31:22aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum

31:23et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

31:24et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis

31:25dixitque Dominus ad Mosen

31:26tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi

31:27dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

31:28et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

31:29et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt

31:30ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

31:31feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus

31:32fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia

31:33boum septuaginta duo milia

31:34asinorum sexaginta milia et mille

31:35animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia

31:36dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta

31:37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque

31:38et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo

31:39de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

31:40de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae

31:41tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

31:42ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant

31:43de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis

31:44et de bubus triginta sex milibus

31:45et de asinis triginta milibus quingentis

31:46et de hominibus sedecim milibus

31:47tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

31:48cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

31:49nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit

31:50ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

31:51susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

31:52pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

31:53unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat

31:54et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

32:1filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

32:2venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

32:3Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

32:4terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

32:5precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

32:6quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

32:7cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

32:8nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

32:9cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

32:10qui iratus iuravit dicens

32:11si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

32:12praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

32:13iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

32:14et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

32:15qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

32:16at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

32:17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

32:18non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

32:19nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

32:20quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

32:21et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

32:22et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

32:23sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

32:24aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

32:25dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

32:26parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

32:27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

32:28praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

32:29si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

32:30sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

32:31responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32:32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

32:33dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

32:34igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

32:35Etrothsophan et Iazer Iecbaa

32:36et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

32:37filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

32:38et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

32:39porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

32:40dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

32:41Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

32:42Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

33:1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

33:2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

33:3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

33:4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

33:5castrametati sunt in Soccoth

33:6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

33:7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

33:8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

33:9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

33:10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

33:11castrametati sunt in deserto Sin

33:12unde egressi venerunt in Dephca

33:13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

33:14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

33:15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

33:16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

33:17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

33:18et de Aseroth venerunt in Rethma

33:19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

33:20unde egressi venerunt in Lebna

33:21et de Lebna castrametati sunt in Ressa

33:22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

33:23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

33:24egressi de monte Sepher venerunt in Arada

33:25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

33:26profectique de Maceloth venerunt in Thaath

33:27de Thaath castrametati sunt in Thare

33:28unde egressi fixerunt tentoria in Methca

33:29et de Methca castrametati sunt in Esmona

33:30profectique de Esmona venerunt in Moseroth

33:31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

33:32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

33:33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

33:34et de Hietebatha venerunt in Ebrona

33:35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

33:36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

33:37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

33:38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

33:39cum esset annorum centum viginti trium

33:40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

33:41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

33:42unde egressi venerunt in Phinon

33:43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

33:44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

33:45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

33:46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

33:47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

33:48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

33:49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

33:50ubi locutus est Dominus ad Mosen

33:51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

33:52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

33:53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

33:54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

33:55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

33:56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.