4:1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
4:2tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
4:3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
4:4hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
4:5ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
4:6et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
4:7mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
4:8extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
4:9sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
4:10et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes
4:11nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
4:12omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
4:13sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
4:14ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes
4:15cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
4:16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
4:17locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
4:18nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
4:19sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
4:20alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
4:21locutus est Dominus ad Mosen dicens
4:22tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
4:23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
4:24hoc est officium familiae Gersonitarum
4:25ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
4:26cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
4:27iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
4:28hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
4:29filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
4:30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
4:31haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
4:32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
4:33hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
4:34recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
4:35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
4:36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
4:37hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
4:38numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
4:39a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
4:40et inventi sunt duo milia sescenti triginta
4:41hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
4:42numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
4:43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
4:44et inventi sunt tria milia ducenti
4:45hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
4:46omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
4:47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
4:48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
4:49iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
5:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
5:2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
5:3tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
5:4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
5:5locutus est Dominus ad Mosen dicens
5:6loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
5:7confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
5:8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
5:9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
5:10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
5:11locutus est Dominus ad Mosen dicens
5:12loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
5:13dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
5:14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
5:15adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
5:16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
5:17adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
5:18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
5:19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
5:20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
5:21his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
5:22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
5:23scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
5:24et dabit ei bibere quas cum exhauserit
5:25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
5:26pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
5:27quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
5:28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
5:29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
5:30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
5:31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
6:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:2loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
6:3vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
6:4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
6:5omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
6:6omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
6:7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
6:8omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
6:9sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
6:10in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
6:11facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
6:12et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
6:13ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
6:14et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
6:15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
6:16quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
6:17arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
6:18tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
6:19et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
6:20susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
6:21ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
6:22locutus est Dominus ad Mosen dicens
6:23loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
6:24benedicat tibi Dominus et custodiat te
6:25ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
6:26convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
6:27invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis