7:1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
7:2obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
7:3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
7:4ait autem Dominus ad Mosen
7:5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
7:6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
7:7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
7:8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
7:9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
7:10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
7:11dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
7:12primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
7:13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
7:15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:16hircumque pro peccato
7:17et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
7:18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
7:19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
7:21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:22hircumque pro peccato
7:23et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
7:24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
7:25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:28hircumque pro peccato
7:29et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
7:30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
7:31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:34hircumque pro peccato
7:35et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
7:36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
7:37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:40hircumque pro peccato
7:41et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
7:42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
7:43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
7:45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:46hircumque pro peccato
7:47et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
7:48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
7:49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:52hircumque pro peccato
7:53et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
7:54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
7:55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:58hircumque pro peccato
7:59et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
7:60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
7:61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:64hircumque pro peccato
7:65et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
7:66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
7:67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:70hircumque pro peccato
7:71et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
7:72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
7:73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:76hircumque pro peccato
7:77et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
7:78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
7:79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
7:80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
7:81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
7:82hircumque pro peccato
7:83et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
7:84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
7:85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
7:86mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
7:87boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
7:88hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
7:89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
8:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
8:2loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
8:3fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
8:4haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
8:5et locutus est Dominus ad Mosen dicens
8:6tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
8:7iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
8:8tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
8:9et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
8:10cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
8:11et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
8:12Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
8:13statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
8:14ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
8:15et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
8:16pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
8:17mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
8:18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
8:19tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
8:20feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
8:21purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
8:22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
8:23locutus est Dominus ad Mosen dicens
8:24haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
8:25cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
8:26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis
9:1locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
9:2faciant filii Israhel phase in tempore suo
9:3quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
9:4praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
9:5qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
9:6ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
9:7dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel
9:8quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
9:9locutusque est Dominus ad Mosen dicens
9:10loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
9:11mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt
9:13si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
9:14peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
9:15igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
9:16sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
9:17cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
9:18ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
9:19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
9:20quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
9:21si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
9:22si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
9:23per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi
10:1locutus est Dominus ad Mosen dicens
10:2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
10:3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
10:4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
10:5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
10:6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
10:7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
10:8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
10:9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10:10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
10:11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
10:12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
10:13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
10:14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
10:15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
10:16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
10:17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
10:18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
10:19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
10:20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
10:21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
10:22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
10:23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
10:24et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
10:25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
10:26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
10:27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
10:28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
10:29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
10:30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
10:31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
10:32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
10:33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
10:34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
10:35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
10:36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel