THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

1:1parabolae Salomonis filii David regis Israhel

1:2ad sciendam sapientiam et disciplinam

1:3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem

1:4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

1:5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

1:6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

1:7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

1:8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae

1:9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

1:10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

1:11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

1:12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

1:13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

1:14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

1:15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

1:16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

1:17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum

1:18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

1:19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

1:20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

1:21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens

1:22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

1:23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

1:24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret

1:25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

1:26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

1:27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

1:28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

1:29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

1:30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

1:31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

1:32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

1:33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

2:1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

2:2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam

2:3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae

2:4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

2:5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

2:6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

2:7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

2:8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens

2:9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

2:10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

2:11consilium custodiet te prudentia servabit te

2:12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

2:13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas

2:14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis

2:15quorum viae perversae et infames gressus eorum

2:16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos

2:17et relinquit ducem pubertatis suae

2:18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius

2:19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

2:20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias

2:21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea

2:22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

3:1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum

3:2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

3:3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

3:4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

3:5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae

3:6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

3:7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

3:8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

3:9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

3:10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

3:11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

3:12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

3:13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia

3:14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius

3:15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari

3:16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

3:17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae

3:18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

3:19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

3:20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

3:21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium

3:22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis

3:23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

3:24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

3:25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

3:26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

3:27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

3:28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

3:29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam

3:30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit

3:31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

3:32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius

3:33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur

3:34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

3:35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.