12:1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
12:2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
12:3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
12:4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
12:5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
12:6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
12:7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
12:8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
12:9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
12:10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
12:11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12:12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
12:13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
12:14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
12:15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
12:16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
12:17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
12:18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
12:19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
12:20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
12:21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
12:22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
12:23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
12:24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
12:25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
12:26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
12:27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
12:28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
13:1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
13:2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
13:3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
13:4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
13:5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
13:6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
13:7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
13:8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
13:9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
13:10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
13:11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
13:12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
13:13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
13:14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
13:15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
13:16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
13:17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
13:18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
13:19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
13:20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
13:21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
13:22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
13:23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
13:24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
13:25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
14:1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
14:2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
14:3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
14:4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
14:5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
14:6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
14:7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
14:8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
14:9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
14:10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
14:11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
14:12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
14:13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14:14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
14:15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
14:16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
14:17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
14:18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
14:19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
14:20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
14:21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
14:22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
14:23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
14:24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
14:25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
14:26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
14:27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
14:28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
14:29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
14:30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
14:31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
14:32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
14:33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
14:34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
14:35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit