19:1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
19:2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
19:3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
19:4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
19:5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
19:6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
19:7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
19:8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
19:9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
19:10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
19:11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
19:12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
19:13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
19:14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
19:15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
19:16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
19:17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
19:18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19:19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
19:20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
19:21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
19:22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
19:23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
19:24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
19:25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
19:26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
19:27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
19:28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
19:29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
20:1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
20:2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
20:3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
20:4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
20:5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
20:6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
20:7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
20:8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
20:9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
20:10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
20:11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
20:12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
20:13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
20:14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
20:15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
20:16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
20:17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
20:18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
20:19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20:20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
20:21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
20:22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
20:23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
20:24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
20:25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
20:26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
20:27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
20:28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
20:29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
20:30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
21:1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
21:2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
21:3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
21:4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
21:5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
21:6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
21:7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
21:8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
21:9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
21:10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
21:11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
21:12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
21:13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
21:14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
21:15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
21:16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
21:17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
21:18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
21:19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
21:20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
21:21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
21:22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
21:23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
21:24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
21:25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
21:26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
21:27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
21:28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
21:29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
21:30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
21:31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet