THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

25:1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda

25:2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem

25:3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile

25:4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

25:5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius

25:6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris

25:7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe

25:8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

25:9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

25:10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

25:11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

25:12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem

25:13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

25:14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens

25:15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

25:16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

25:17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te

25:18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

25:19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae

25:20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

25:21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

25:22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi

25:23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

25:24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

25:25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

25:26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio

25:27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

25:28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

26:1quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

26:2sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

26:3flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

26:4ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

26:5responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

26:6claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

26:7quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

26:8sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

26:9quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

26:10iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

26:11sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

26:12vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

26:13dicit piger leaena in via leo in itineribus

26:14sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

26:15abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

26:16sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

26:17sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

26:18sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

26:19sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

26:20cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt

26:21sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

26:22verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

26:23quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

26:24labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

26:25quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

26:26qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

26:27qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

26:28lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

27:1ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

27:2laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua

27:3grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior

27:4ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

27:5melior est manifesta correptio quam amor absconditus

27:6meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

27:7anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet

27:8sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum

27:9unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

27:10amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul

27:11stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem

27:12astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

27:13tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus

27:14qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

27:15tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur

27:16qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

27:17ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

27:18qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur

27:19quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

27:20infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

27:21quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

27:22si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

27:23diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

27:24non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

27:25aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus

27:26agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium

27:27sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

28:1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

28:2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit

28:3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

28:4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

28:5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

28:6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

28:7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

28:8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

28:9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis

28:10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

28:11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

28:12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

28:13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

28:14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

28:15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

28:16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

28:17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

28:18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

28:19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

28:20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

28:21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

28:22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

28:23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit

28:24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est

28:25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

28:26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

28:27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

28:28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.