THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

29:1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

29:2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus

29:3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam

29:4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam

29:5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

29:6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit

29:7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam

29:8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

29:9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

29:10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius

29:11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

29:12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

29:13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

29:14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur

29:15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

29:16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt

29:17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae

29:18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est

29:19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit

29:20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

29:21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem

29:22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior

29:23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

29:24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat

29:25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

29:26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum

29:27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

30:1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

30:2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

30:3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

30:4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

30:5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

30:6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

30:7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

30:8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

30:9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

30:10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

30:11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

30:12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

30:13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

30:14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

30:15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

30:16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

30:17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

30:18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

30:19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

30:20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

30:21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

30:22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

30:23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

30:24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

30:25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

30:26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

30:27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

30:28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

30:29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

30:30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

30:31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

30:32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

30:33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

31:1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

31:2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

31:3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

31:4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

31:5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

31:6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

31:7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

31:8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

31:9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

31:10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

31:11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

31:12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae

31:13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

31:14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

31:15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

31:16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

31:17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

31:18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius

31:19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

31:20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

31:21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus

31:22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

31:23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae

31:24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

31:25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

31:26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

31:27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

31:28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

31:29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas

31:30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

31:31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.