THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

4:1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

4:2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

4:3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

4:4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

4:5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

4:6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

4:7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

4:8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

4:9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

4:10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

4:11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

4:12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

4:13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

4:14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

4:15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

4:16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

4:17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

4:18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

4:19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

4:20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

4:21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

4:22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

4:23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

4:24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

4:25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos

4:26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

4:27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

5:1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam

5:2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

5:3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius

5:4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

5:5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

5:6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles

5:7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

5:8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

5:9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

5:10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

5:11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

5:12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

5:13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

5:14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

5:15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

5:16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

5:17habeto eas solus nec sint alieni participes tui

5:18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

5:19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

5:20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

5:21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

5:22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

5:23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

6:1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

6:2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

6:3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum

6:4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae

6:5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

6:6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

6:7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem

6:8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

6:9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

6:10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias

6:11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

6:12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso

6:13annuit oculis terit pede digito loquitur

6:14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat

6:15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

6:16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius

6:17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

6:18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

6:19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

6:20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

6:21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo

6:22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

6:23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

6:24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

6:25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

6:26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

6:27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

6:28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius

6:29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

6:30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam

6:31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

6:32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

6:33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

6:34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae

6:35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

7:1fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi

7:2serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

7:3liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

7:4dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

7:5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

7:6de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

7:7et video parvulos considero vecordem iuvenem

7:8qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

7:9in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

7:10et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

7:11quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

7:12nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

7:13adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

7:14victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

7:15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

7:16intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto

7:17aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

7:18veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

7:19non est enim vir in domo sua abiit via longissima

7:20sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam

7:21inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

7:22statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

7:23donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

7:24nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

7:25ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius

7:26multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

7:27viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.