THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

1:1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

1:2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

1:3et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

1:4non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

1:5propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

1:6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

2:0

2:1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania

2:2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

2:3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

2:4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

2:5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

2:6ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

2:7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

2:8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

2:9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

2:10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae

2:11servite Domino in timore et exultate in tremore

2:12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

3:0canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

3:1Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

3:2multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

3:3tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

3:4voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

3:5ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

3:6non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

3:7quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

3:8Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.