10:1quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
10:2in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
10:3quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
10:4blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
10:5nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
10:6loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
10:7maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
10:8sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
10:9oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
10:10et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
10:11dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
10:12surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
10:13quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
10:14vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
10:15contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
10:16Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
10:17desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
10:18ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
11:0victori David
11:1in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
11:2quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
11:3quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
11:4Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
11:5Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
11:6pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
11:7quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
12:0victori pro octava canticum David
12:1salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
12:2frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
12:3disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
12:4qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
12:5propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
12:6eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
12:7tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
12:8in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum