THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

103:1benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

103:2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius

103:3qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

103:4qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

103:5qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

103:6faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent

103:7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

103:8misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis

103:9non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur

103:10non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis

103:11quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

103:12quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra

103:13sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

103:14ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus

103:15homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

103:16quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

103:17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum

103:18his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

103:19Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

103:20benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius

103:21benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

103:22benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

104:1benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

104:2amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

104:3qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

104:4qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

104:5qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum

104:6abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

104:7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

104:8ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

104:9terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

104:10qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant

104:11ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

104:12super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem

104:13qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

104:14germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

104:15et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat

104:16saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti

104:17ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

104:18montes excelsi cervis petra refugium ericiis

104:19fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

104:20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

104:21leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

104:22oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

104:23egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

104:24quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

104:25hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus

104:26ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei

104:27omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo

104:28dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

104:29abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

104:30emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae

104:31sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

104:32qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt

104:33cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

104:34placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

104:35deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

105:1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

105:2canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

105:3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

105:4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

105:5recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

105:6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

105:7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

105:8recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

105:9quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

105:10et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

105:11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

105:12cum essent viri pauci modici et advenae in ea

105:13et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

105:14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

105:15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

105:16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

105:17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

105:18adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

105:19usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

105:20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

105:21posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

105:22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

105:23et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

105:24et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

105:25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

105:26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

105:27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

105:28misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

105:29commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

105:30ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

105:31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

105:32dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

105:33et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

105:34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

105:35et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

105:36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

105:37et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

105:38laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

105:39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

105:40petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

105:41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

105:42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

105:43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

105:44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

105:45ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.