106:1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
106:2quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
106:3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
106:4recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
106:5ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
106:6peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
106:7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
106:8salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
106:9et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
106:10et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
106:11et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
106:12et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
106:13cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
106:14et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
106:15dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
106:16et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
106:17aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
106:18et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
106:19fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
106:20et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
106:21obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
106:22mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
106:23dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
106:24et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
106:25et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
106:26et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
106:27et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
106:28et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
106:29et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
106:30stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
106:31et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
106:32et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
106:33quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
106:34non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
106:35et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
106:36et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
106:37et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
106:38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
106:39et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
106:40iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
106:41et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
106:42et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
106:43multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
106:44et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
106:45et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
106:46et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
106:47salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
106:48benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
107:1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
107:2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
107:3ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
107:4erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
107:5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
107:6et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
107:7et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
107:8confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:9quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
107:10habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
107:11quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
107:12et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
107:13et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
107:14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
107:15confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
107:17stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
107:18omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
107:19et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
107:20misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
107:21confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:22et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
107:23qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
107:24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
107:25dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
107:26ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
107:27obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
107:28clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
107:29statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
107:30laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
107:31confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
107:32et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
107:33ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
107:34terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
107:35ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
107:36et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
107:37et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
107:38et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
107:39inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
107:40et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
107:41et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
107:42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
107:43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
108:0canticum psalmi David
108:1paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
108:2consurge psalterium et cithara consurgam mane
108:3confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
108:4quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
108:5exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
108:6ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
108:7Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar
108:8meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus
108:9Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor
108:10quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
108:11nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris
108:12da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
108:13in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros