THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

109:1Deus laudabilis mihi ne taceas

109:2quia os impii et os dolosi contra me apertum est

109:3locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

109:4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

109:5et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

109:6constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

109:7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

109:8fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

109:9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

109:10instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

109:11scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

109:12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

109:13fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

109:14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

109:15sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

109:16eo quod non est recordatus facere misericordiam

109:17et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

109:18et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

109:19sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

109:20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

109:21tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

109:22quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

109:23quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

109:24genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

109:25et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

109:26adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

109:27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

109:28maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

109:29induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

109:30confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

109:31quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

110:0David canticum

110:1dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

110:2virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

110:3populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

110:4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

110:5Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

110:6iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

110:7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

111:0alleluia

111:1aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

111:2gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis

111:3he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper

111:4zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus

111:5teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

111:6caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo

111:7lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium

111:8nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate

111:9fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

111:10res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.