THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

119:1beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

119:2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

119:3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

119:4tu mandasti praecepta tua custodire nimis

119:5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

119:6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

119:7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae

119:8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

119:9in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

119:10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

119:11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

119:12benedictus tu Domine doce me praecepta tua

119:13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

119:14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

119:15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

119:16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

119:17tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

119:18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

119:19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

119:20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

119:21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

119:22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

119:23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

119:24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

119:25adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

119:26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam

119:27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

119:28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum

119:29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

119:30viam fidei elegi iudicia tua proponebam

119:31adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

119:32viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

119:33ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium

119:34doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

119:35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

119:36inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

119:37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

119:38suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

119:39averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

119:40ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

119:41et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum

119:42et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

119:43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi

119:44et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

119:45et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

119:46et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

119:47et delectabor in mandatis tuis quae dilexi

119:48et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

119:49memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

119:50haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

119:51superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

119:52recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

119:53horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

119:54carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

119:55recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

119:56hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

119:57pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

119:58deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

119:59recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua

119:60festinavi et non neglexi custodire mandata tua

119:61funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

119:62medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

119:63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

119:64misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

119:65benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum

119:66bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

119:67antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

119:68bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

119:69adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

119:70incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

119:71bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

119:72melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

119:73manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

119:74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

119:75scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

119:76sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

119:77veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

119:78confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis

119:79revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

119:80fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

119:81defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

119:82consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

119:83et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

119:84quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

119:85foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

119:86omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

119:87paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

119:88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

119:89in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo

119:90in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

119:91iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

119:92nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

119:93in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

119:94tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

119:95me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

119:96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

119:97quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

119:98super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi

119:99super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

119:100super senes intellexi quia praecepta tua servavi

119:101ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

119:102a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

119:103quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

119:104praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

119:105lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

119:106iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

119:107adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

119:108voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

119:109anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus

119:110posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

119:111hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt

119:112inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

119:113tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

119:114protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

119:115recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

119:116confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea

119:117auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

119:118abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

119:119quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

119:120horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

119:121feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me

119:122sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

119:123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

119:124fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me

119:125servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

119:126tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

119:127propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

119:128propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

119:129mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

119:130ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

119:131os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

119:132respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

119:133gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

119:134redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

119:135vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

119:136rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

119:137iustus es Domine et rectum iudicium tuum

119:138praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

119:139consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

119:140probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

119:141parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

119:142iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

119:143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea

119:144iusta testimonia tua semper doce me et vivam

119:145clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

119:146invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

119:147surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

119:148praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

119:149vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

119:150adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt

119:151prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

119:152a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

119:153vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

119:154iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

119:155longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

119:156misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

119:157multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

119:158vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

119:159vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

119:160caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

119:161principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

119:162gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

119:163mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

119:164septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

119:165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

119:166expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

119:167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis

119:168custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

119:169ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me

119:170veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

119:171fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

119:172loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

119:173sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

119:174desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

119:175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

119:176erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.