120:1ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me
120:2Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa
120:3quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam
120:4sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum
120:5heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar
120:6multum peregrinata est anima mea
120:7cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia
121:0canticum graduum
121:1levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum
121:2auxilium meum a Domino factore caeli et terrae
121:3non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te
121:4ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel
121:5Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
121:6per diem sol non percutiet te neque luna per noctem
121:7Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam
121:8Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum
122:0canticum graduum David
122:1laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
122:2stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
122:3Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
122:4quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
122:5quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
122:6rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
122:7sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
122:8propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
122:9propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
123:0canticum graduum
123:1ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
123:2ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
123:3miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
123:4multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum