THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

13:1usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

13:2usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

13:3usquequo exaltabitur inimicus meus super me

13:4convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

13:5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

13:6ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

14:0victori David

14:1dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

14:2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

14:3omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

14:4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

14:5Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

14:6quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

14:7quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

15:0canticum David

15:1Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

15:2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

15:3loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

15:4dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

15:5pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.