130:1de profundis clamavi ad te Domine
130:2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
130:3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
130:4quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
130:5anima mea ad Dominum
130:6a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
130:7quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
130:8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
131:0canticum graduum
131:1Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
131:2si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
131:3expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
132:0canticum graduum
132:1memento Domine David et omnis adflictionis eius
132:2qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
132:3si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei
132:4si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
132:5donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
132:6ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
132:7intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
132:8surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
132:9sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
132:10propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
132:11iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
132:12si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
132:13quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
132:14haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam
132:15venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane
132:16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt
132:17ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
132:18inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius