133:1ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
133:2sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
133:3sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
134:0canticum graduum
134:1ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini
134:2in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino
134:3benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
135:0alleluia
135:1laudate nomen Domini laudate servi Dominum
135:2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
135:3laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
135:4quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
135:5quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
135:6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
135:7levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
135:8qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
135:9misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
135:10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
135:11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
135:12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
135:13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
135:14quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
135:15idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
135:16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
135:17aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
135:18similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
135:19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
135:20domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
135:21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia