THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

139:1Domine investigasti me et cognovisti

139:2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

139:3intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

139:4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

139:5ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam

139:6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

139:7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

139:8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

139:9si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

139:10etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

139:11si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

139:12nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

139:13quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

139:14confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

139:15non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

139:16informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

139:17mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum

139:18dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

139:19si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

139:20qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

139:21nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui

139:22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

139:23scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

139:24et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

140:0pro victoria canticum David

140:1erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me

140:2qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

140:3exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

140:4custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

140:5absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper

140:6dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

140:7Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli

140:8ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

140:9amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos

140:10cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

140:11vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

140:12scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

140:13attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

141:0canticum David

141:1Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

141:2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

141:3pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

141:4ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

141:5corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum

141:6sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt

141:7sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

141:8quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam

141:9custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

141:10incident in rete eius impii simul ego autem transibo



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.