142:1voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
142:2effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
142:3cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
142:4respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
142:5clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
142:6ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
142:7educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
143:0canticum David
143:1Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
143:2et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
143:3persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
143:4et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
143:5recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
143:6expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
143:7cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
143:8fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
143:9libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
143:10doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
143:11propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam
143:12et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
144:0David
144:1benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
144:2misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
144:3Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
144:4homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
144:5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
144:6mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
144:7extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
144:8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
144:9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
144:10qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
144:11libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
144:12ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
144:13promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
144:14tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
144:15beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus