148:1laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
148:2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
148:3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
148:4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
148:5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
148:6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
148:7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
148:8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
148:9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
148:10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
148:11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
148:12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
148:13quoniam sublime nomen eius solius
148:14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
149:0alleluia
149:1cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum
149:2laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo
149:3laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei
149:4quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu
149:5exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis
149:6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
149:7ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis
149:8ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis
149:9ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia
150:0alleluia
150:1laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius
150:2laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae
150:3laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara
150:4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
150:5laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus
150:6omne quod spirat laudet Dominum alleluia