THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

16:1custodi me Deus quoniam speravi in te

16:2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

16:3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

16:4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

16:5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

16:6lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

16:7benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

16:8proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

16:9propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

16:10non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem

16:11ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

17:0oratio David

17:1audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii

17:2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

17:3probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

17:4cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

17:5sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea

17:6ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum

17:7mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium

17:8a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

17:9a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt

17:10adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

17:11incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram

17:12similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

17:13surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

17:14a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

17:15ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

18:0victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait

18:1diligam te Domine fortitudo mea

18:2Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

18:3laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

18:4circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

18:5funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

18:6in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

18:7commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

18:8ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

18:9inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

18:10et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

18:11posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

18:12prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

18:13et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

18:14et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

18:15et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

18:16misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

18:17liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

18:18praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

18:19et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

18:20retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

18:21quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

18:22omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

18:23et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

18:24et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

18:25cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

18:26cum electo electus eris et cum perverso pervertes

18:27quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

18:28quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

18:29in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

18:30Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

18:31quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

18:32Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

18:33coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

18:34docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

18:35dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

18:36dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

18:37persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

18:38caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

18:39accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

18:40inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

18:41clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

18:42delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

18:43salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

18:44populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

18:45filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

18:46vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

18:47Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

18:48et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

18:49propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

18:50magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.