THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

19:1caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

19:2dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

19:3non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

19:4in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

19:5soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

19:6a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

19:7lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

19:8praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

19:9timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

19:10desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

19:11unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

19:12errores quis intelleget ab occultis munda me

19:13a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

19:14sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

20:0victori canticum David

20:1exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

20:2mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

20:3memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

20:4det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat

20:5laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

20:6impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

20:7hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur

20:8ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

20:9Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

21:0victori canticum David

21:1Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

21:2desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

21:3quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

21:4vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

21:5magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

21:6pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

21:7quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

21:8inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

21:9pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

21:10fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum

21:11quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt

21:12quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

21:13exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.