22:1Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
22:2Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
22:3et tu sancte habitator Laus Israhel
22:4in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
22:5ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
22:6ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
22:7omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
22:8confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
22:9tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
22:10in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
22:11ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
22:12circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
22:13aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
22:14sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
22:15aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
22:16circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
22:17numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
22:18diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
22:19tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
22:20erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
22:21salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22:22narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
22:23qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
22:24et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
22:25apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
22:26comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
22:27recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
22:28quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
22:29comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
22:30et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
22:31narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
23:0canticum David
23:1Dominus pascit me nihil mihi deerit
23:2in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me
23:3animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
23:4sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
23:5pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians
23:6sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
24:0David canticum
24:1Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius
24:2quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum
24:3quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius
24:4innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose
24:5accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo
24:6haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper
24:7levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
24:8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
24:9levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae
24:10quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper