25:1ad te Domine animam meam levabo
25:2Deus meus in te confisus sum ne confundar
25:3ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
25:4confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
25:5deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
25:6recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
25:7peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
25:8bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
25:9deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
25:10omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
25:11propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
25:12quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
25:13anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
25:14secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
25:15oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
25:16respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
25:17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
25:18vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
25:19vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
25:20custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
25:21simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
25:22redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
26:0David
26:1iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
26:2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
26:3quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
26:4non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
26:5odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
26:6lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
26:7ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
26:8Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
26:9ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
26:10in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
26:11ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
26:12pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
27:0David
27:1Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
27:2cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
27:3si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
27:4unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
27:5abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
27:6in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
27:7audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
27:8tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
27:9ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
27:10pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
27:11ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
27:12ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
27:13ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
27:14expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum