THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

31:1in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

31:2inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

31:3quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

31:4educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

31:5in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

31:6odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

31:7exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

31:8et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

31:9miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

31:10quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

31:11apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

31:12oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

31:13audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

31:14ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

31:15in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

31:16ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

31:17Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

31:18muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

31:19quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

31:20abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

31:21benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

31:22ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

31:23diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

31:24confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

32:0David eruditi

32:1beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum

32:2beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

32:3quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die

32:4die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

32:5peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

32:6pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant

32:7tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

32:8doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

32:9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

32:10multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

32:11laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

33:1laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

33:2confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

33:3cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

33:4quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

33:5diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

33:6verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

33:7congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

33:8timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

33:9quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

33:10Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

33:11consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

33:12beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

33:13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

33:14de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

33:15fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

33:16non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

33:17fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

33:18ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

33:19ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

33:20anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

33:21in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

33:22sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.