37:1aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
37:2quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
37:3beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
37:4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
37:5gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
37:6et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
37:7deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
37:8he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
37:9quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
37:10vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
37:11mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
37:12zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
37:13Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
37:14heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
37:15gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
37:16teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
37:17quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
37:18ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
37:19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
37:20caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
37:21lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
37:22quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
37:23mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
37:24cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
37:25nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
37:26tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
37:27samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
37:28quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
37:29iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
37:30fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
37:31lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
37:32sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
37:33Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
37:34coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
37:35res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
37:36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37:37sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
37:38iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
37:39thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
37:40et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
38:0canticum David in commemoratione
38:1Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
38:2quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
38:3non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
38:4quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
38:5conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
38:6adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
38:7quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
38:8evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
38:9Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
38:10cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
38:11cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
38:12et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
38:13ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
38:14et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
38:15te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
38:16quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
38:17quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
38:18quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
38:19inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
38:20et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
38:21ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
38:22festina in auxilium meum Domine salutis meae
39:0pro victoria Idithun canticum David
39:1dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
39:2obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
39:3incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
39:4locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
39:5ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
39:6tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
39:7nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
39:8ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
39:9obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
39:10tolle a me plagas tuas
39:11a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
39:12audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
39:13parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam