4:1invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
4:2filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
4:3et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
4:4irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
4:5sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
4:6leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
4:7in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
4:8in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
5:0victori pro hereditatibus canticum David
5:1verba mea audi Domine intellege murmur meum
5:2rex meus et Deus meus
5:3quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
5:4mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
5:5nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
5:6odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
5:7ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
5:8Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
5:9non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
5:10sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
5:11et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
5:12quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
6:0victori in psalmis super octava canticum David
6:1Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
6:2miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
6:3et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
6:4revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
6:5quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
6:6laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo
6:7caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis
6:8recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei
6:9audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
6:10confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito