THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

43:1iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

43:2tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

43:3mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum

43:4et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

43:5quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

44:0pro victoria filiorum Core eruditionis

44:1Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

44:2tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

44:3non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

44:4tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

44:5in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

44:6non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

44:7quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

44:8in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

44:9verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

44:10vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

44:11dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

44:12vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

44:13posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

44:14posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

44:15tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

44:16a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

44:17omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

44:18non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

44:19quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

44:20si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

44:21numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis

44:22quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

44:23consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

44:24quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

44:25quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

44:26surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

45:0victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

45:1eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis

45:2decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum

45:3accingere gladio tuo super femur fortissime

45:4gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

45:5sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

45:6thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui

45:7dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

45:8zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

45:9filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo

45:10audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

45:11et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

45:12et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

45:13omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est

45:14in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

45:15ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis

45:16pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra

45:17recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.