THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

52:1quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

52:2insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

52:3dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper

52:4dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa

52:5sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

52:6videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

52:7ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

52:8ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

52:9confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

53:0victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus

53:1corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

53:2Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

53:3omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

53:4numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

53:5Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

53:6quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

54:0victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos

54:1Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

54:2Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

54:3quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

54:4ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam

54:5reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

54:6voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est

54:7quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.