55:1exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
55:2adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
55:3a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
55:4cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
55:5timor et tremor venit super me et operuit me caligo
55:6et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
55:7ut procul abeam et commorer in deserto semper
55:8festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
55:9praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
55:10die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
55:11insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
55:12non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
55:13sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
55:14qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
55:15veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
55:16ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
55:17vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
55:18redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me
55:19exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum
55:20extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
55:21nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
55:22proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
55:23tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
56:0victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
56:1miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
56:2conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
56:3quacumque die territus fuero ego in te confidam
56:4in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
56:5tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
56:6congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
56:7quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
56:8secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
56:9tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
56:10in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
56:11in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
56:12in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
56:13quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
57:0pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca
57:1miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
57:2invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
57:3mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
57:4anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
57:5exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
57:6rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
57:7paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
57:8surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
57:9confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
57:10quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
57:11exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua