THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

58:1si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

58:2etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

58:3alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

58:4furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

58:5ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

58:6Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

58:7dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

58:8quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

58:9antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

58:10laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

58:11et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

59:0victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

59:1erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

59:2libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

59:3quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

59:4absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

59:5surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

59:6revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

59:7ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

59:8tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

59:9fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

59:10Dei mei misericordia praeveniet me

59:11Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

59:12in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

59:13consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

59:14et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

59:15ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

59:16ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

59:17tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

60:0victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

60:1Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

60:2commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

60:3ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente

60:4dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

60:5salva dextera tua et exaudi me

60:6Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

60:7meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus

60:8Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est

60:9quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam

60:10nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris

60:11da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

60:12in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.