61:1exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae
61:2de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
61:3fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
61:4habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
61:5tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
61:6dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
61:7sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
61:8sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
62:0victori per Idithun canticum David
62:1attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
62:2attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
62:3usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
62:4partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
62:5verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
62:6ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
62:7in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
62:8sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
62:9verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
62:10nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
62:11unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
62:12et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
63:0canticum David cum esset in deserto Iuda
63:1Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
63:2in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
63:3melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
63:4sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
63:5quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
63:6recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
63:7quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
63:8adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
63:9ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
63:10congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
63:11rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium