THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

64:1audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

64:2absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

64:3qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

64:4ut sagittarent in absconditis simplicem

64:5subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

64:6scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

64:7sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

64:8et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos

64:9et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

64:10laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

65:0victori carmen David cantici

65:1tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

65:2exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

65:3verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

65:4beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

65:5terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

65:6praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

65:7conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

65:8et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

65:9visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

65:10sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

65:11volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

65:12pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

65:13vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

66:0victori canticum psalmi

66:1iubilate Deo omnis terra

66:2cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius

66:3dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

66:4omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

66:5venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

66:6convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

66:7qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

66:8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

66:9qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros

66:10probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

66:11introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

66:12inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

66:13ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

66:14quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer

66:15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

66:16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

66:17ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

66:18iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

66:19ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

66:20benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.